Rozmiar: 15909 bajtów

CCCXLIII.

1453, April 22. Kamenz.

Abt Johann III. präsentiert dem Bischofe Petrus von Breslau den Bruder Matthaeus für das Pfarramt zu Baitzen.

Sanctissimo in Christo patri et domino, (domino Petro) episcopo Wratislaviensi frater [Jo]hannes miseracione divina abbas monasterii in Kamencz cum devota reverencia oraciones in Christo sedulas et devotas. Vacante ecclesia parrochiali in Byczano per liberam ac spontaneam resignacionem fratris Thome inmediati rectoris eiusdem, euius collacio ad nos, dum vacat, dinoscitur pertinere; eandem igitur ecclesiam contulimus fratri Matheo filio nostro in Christo dilecto, presencium ostensori. Quapropter vestram venerandam paternitatem sincero cordis affectu rogamus, quatenus eundem sicut antecessores suos, fratres et monachos nostros de eadem ecclesia investire dignemur graciose, sibi inibi curam spiritualium atque temporalium cum animarum regimine committentes. Datum Kamencz XXII. die mensis Aprilis anno domini millesimo CCCCLIII° nostro sub appenso sigillo.

Or. Perg. Am oberen und unteren Rande durch Mäusefrass stark verletzt. An einem Pergamentstreifen ein Stück des Abtsiegels noch vorhanden. - Bruder Thomas war, nach einer jetzt kaum noch lesbaren (Perg.) Urk. desselben Abtes v. 30. April 1451, von gleichem Wortlaute, wie oben, dem Bischofe nach erfolgter Resignation des Paul v. Hotzenplotz präsentirt worden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów